Onze Lieve Vrouw Koningin Schoten



JULlUS VICTOR DAEM

DEI ET APOSTOLICAE SEDIS GRATIA EPISCOPUS ANTVERPIENSIS


Dilecto Nobis in Christo


Reverendo Domino Pater De Beukelaar


Dioecesis Nostrae Presbytero,, salutem in Domino.


Vitae tuae integritati, spectatae doctrinae, maturaeque prudentiae oonfisi, curam pastoralem ecclesiae


B.M.V. Reginae Omnium Sanctorum in Schoten


cujus collatio provisio et quaevis alia dispositio ad Nos spectant et pertinent, Tibi sufficienter capaci et idoneo, per praesentes litteras committimus et conferimus, ac de illa illiusque juribus et pertinentiis universis providemus, cum onere personalis continuae in sedem residentiae. Non tantum potestatem ordinariam in paroecianos, sed etiam potestatem delegatam ad confessiones audiendas et licentiam verbum Dei praedicandi, in tota Nostra dioecesi, tibi deferimus.


Quocirca Reverendo admodum Domino Francisco Hendrickx Parocho-Decano Santi Antonii in Brasschaat


praesentium tenore mandamus quatenus te in dictae curae illiusque jurium et pertinentium universorum possessionem ponat et inducat, adhibitis solemnitatibus requisitis; moneatque dictae paroeciae incolas ut te pro vero suo Parocho et Patre spirituali agnoscant, tibique honorem et obedientiam exhibeant. Tu vero regimen dictae paroeciae assecutus, gregem Tibi commissum verbo, exemplo, orationibus, at sanctissimis Sacramentis ita pasce, ut in die judicii Domino Deo rationem reddere valeas, et aeternae retributionis praemium consequaris. In quem finem omnes injuncti ministerii partes pie et diligenter adimple, necnon instructionem pro confessariis, concionatoribus et catechistis, aliaque dicecesis statuta at ordinationes religiose observa.


Antverpias, die 5 martii 1965


De mandatoo Excellentissimi Domini Episcopi